

Liber Primus Samuelis*
Caput 6: Versus 21
Miseruntque.[RAB.]Significatur translatio testamenti Domini a Judaeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisaeorum superstitionibus legem foedarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde:Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes[Act. 15.].Cariathiarim.[ID.]Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur:Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae[Psal. 131.]. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi.[ID.]Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judae, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.